Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.14.1 Cic. Fam. 12.14.3 (English) >>Cic. Fam. 12.14.5

12.14.1 Cum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii ut reliquias mei laboris conligerem et pecuniam quam primum Romam mitterem. interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae ampliusque centum navis onerarias in quas exercitus eius imponi posset, idque Dolabellam ea mente comparasse ut, si Syriae spes eum frustrata esset, conscenderet in navis et Italiam peteret seque cum Antoniis et reliquis latronibus coniungeret. cuius rei tanto in timore fui, ut omnibus rebus relictis cum paucioribus et minoribus navibus ad illas ire conatus sim. 12.14.2 quae res, si a Rhodiis non essem interpellatus, fortasse tota sublata esset ; tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae. certe quod maxime timui videor esse consecutus, ut non possit Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius vobis efficere negotium. 12.14.3 Rhodii nos et rem p. quam valde desperaverint ex litteris quas publice ruisi cognosces. et quidem multo parcius scripsi quam re vera furere eos inveni. quod vero aliquid de iis scripsi, mirari noli ; mira est eorum amentia. † nec me meae ullae privatim iniuriae umquam malus animus eorum in nostra salute, cupiditas partium aliarum, perseverantia in contemptione optimi cuiusque ferenda mihi non fuit. nec tamen omnis perditos esse puto ; sed idem illi qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, idem tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos qui sunt in magistratu in sua habent potestate ; itaque eadem superbia in pravitate utuntur ; quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei p. nostrae sed etiam necessarium.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.14.1 Cic. Fam. 12.14.3 (English) >>Cic. Fam. 12.14.5

Powered by PhiloLogic